Carmina Burana libretto and translation

Carmina Burana: Text

Advertisement

For a full translation, please click here.

FORTUNA IMPERATRIX MUNDI

1. O FORTUNA

O Fortuna,

velut Luna

statu variabilis,

semper crescis

aut decrescis;

vita detestabilis

nunc obdurat

et tunc curat

ludo mentis aciem,

egestatem,

potestatem

dissolvit ut glaciem.

Sors immanis

et inanis,

rota tu volubilis,

status malus,

vana salus

semper dissolubilis,

obumbrata

et velata

michi quoque niteris;

nunc per ludum

dorsum nudum

fero tui sceleris.

Sors salutis

et virtutis

michi nunc contraria

est affectus

et defectus

semper in angaria.

Hac in hora

sine mora

corde pulsum tangite;

quod per sortem

sternit fortem,

mecum omnes plangite!

2. FORTUNE PLANGO VULNER

A Fortune plango vulnera

stillantibus ocellis,

quod sua michi munera

subtrahit rebellis.

Verum est, quod legitur

fronte capillata,

sed plerumque sequitur

Occasio calvata.

In Fortune solio

sederam elatus,

prosperitatis vario

flore coronatus;

quicquid enim florui

felix et beatus,

nunc a summo corrui

gloria privatus.

Fortune rota volvitur:

descendo minoratus;

alter in altum tollitur;

nimis exaltatus

rex sedet in vertice

caveat ruinam!

nam sub axe legimus

Hecubam reginam.

I. PRIMO VERE

3. VERIS LETA FACIES

Veris leta facies

mundo propinatur,

hiemalis acies

victa iam fugatur,

in vestitu vario

Flora principatur,

nemorum dulcisono

que cantu celebratur.

Flore fusus gremio

Phoebus novo more

risum dat, hoc vario

iam stipate flore

Zephyrus nectareo

spirans in odore;

certatim pro bravio

curramus in amore.

Cytharizat cantico

dulcis Philomena,

flore rident vario

prata iam serena,

salit cetus avium

silve per amena,

chorus promit virginum

iam gaudia millena.

4. OMNIA SOL TEMPERAT

Omnia Sol temperat

purus et subtilis,

novo mundo reserat

facies Aprilis,

ad Amorem properat

animus herilis,

et iocundis imperat

deus puerilis.

Rerum tanta novitas

in solemni vere

et veris auctoritas

iubet nos gaudere;

vias prebet solitas,

et in tuo vere

fides est et probitas

tuum retinere.

Ama me fideliter!

fidem meam nota:

de corde totaliter

et ex mente tota

sum presentialiter

absens in remota.

quisquis amat taliter,

volvitur in rota.

5. ECCE GRATUM

Ecce gratum

et optatum

Ver reducit gaudia,

purpuratum

floret pratum,

Sol serenat omnia,

iamiam cedant tristia!

Estas redit,

nunc recedit

Hyemis sevitia.

Iam liquescit

et decrescit

grando, nix et cetera,

bruma fugit,

et iam sugit,

Ver Estatis ubera;

illi mens est misera,

qui nec vivit,

nec lascivit

sub Estatis dextera.

Gloriantur

et letantur

in melle dulcedinis

qui conantur,

ut utantur

premio Cupidinis;

simus jussu Cypridis

gloriantes

et letantes

pares esse Paridis.

UF DEM ANGER

6. TANZ

7. FLORET SILVA

Floret silva nobilis

floribus et foliis.

Ubi est antiquus

meus amicus? Ah!

hinc equitavit,

eia, quis me amabit?

Floret silva undique,

nah mime gesellen ist mir wê.

Gruonet der walt allenthalben,

wâ ist min geselle alse lange?

der ist geriten hinnen,

owî, wer soll mich minnen?

8. CHRAMER, GIP DIE VARWE MIR

Chramer, gip die varwe mir,

die min wengel roete,

damit ich die jungen man

an ir dank der minnenliebe noete.

Seht mich an,

jungen man!

lat mich iu gevallen!

Minnet, tugentliche man,

minnecliche frouwen!

minne tuot iu hoch gemuot

unde lat iuch in hohen eren schouwen.

Seht mich an…

Wol dir werlt, das du bist

also freudenriche!

ich will dir sin undertan

durch din liebe immer sicherliche.

Seht mich an…

9. REIE

Swaz hie gat umbe,

daz sint allez megede,

die wellent an man

alle disen sumer gan.

Chume, chum, geselle min,

ih enbite harte din.

Suzer rosenvarwer munt,

chum unde mache mich gesunt.

Swaz hie gat umbe,

10. WERE DIU WERLT ALLE MIN

Were diu werlt alle min

von dem mere unze an den Rin,

des wolt ih mih darben,

daz diu chünegin von Engellant

lege an minen armen. Hei!

II. IN TABERNA

11. ESTUANS INTERIUS

Estuans interius

ira vehementi

in amaritudine

loquor mee menti:

factus de materia,

cinis elementi

similis sum folio,

de quo ludunt venti.

Cum sit enim proprium

viro sapienti

supra petram ponere

sedem fundamenti,

stultus ego comparor

fluvio labenti,

sub eodem tramite

nunquam permanenti.

Feror ego veluti

sine nauta navis,

ut per vias aeris

vaga fertur avis;

non me tenent vincula,

non me tenet clavis,

quero mihi similes

et adiungor pravis.

Mihi cordis gravitas

res videtur gravis;

iocus est amabilis

dulciorque favis;

quicquid Venus imperat,

labor est suavis,

que nunquam in cordibus

habitat ignavis.

Via lata gradior

more iuventutis,

inplicor et vitiis

immemor virtutis,

voluptatis avidus

magis quam salutis,

mortuus in anima

curam gero cutis.

12. OLIM LACUS COLUERAM

Cignus ustus cantat:

Olim lacus colueram,

olim pulcher extiteram,

dum cignus ego fueram.

Miser, miser!

modo niger

et ustus fortiter!

Girat, regirat garcifer;

me rogus urit fortiter:

propinat me nunc dapifer,

Miser, miser! etc.

Nunc in scutella iaceo,

et volitare nequeo,

dentes frendentes video:

Miser, miser! etc.

13. EGO SUM ABBAS

Ego sum abbas Cucaniensis

et consilium meum

est cum bibulis,

et in secta Decii

voluntas mea est,

et qui mane me

quesierit in taberna,

post vesperam nudus egredietur,

et sic denudatus veste clamabit:

Wafna, wafna!

quid fecisti sors turpissima?

Nostre vite gaudia

abstulisti omnia!

Haha!

14. IN TABERNA QUANDO SUMUS

In taberna quando sumus,

non curamus quid sit humus,

sed ad ludum properamus,

cui semper insudamus.

Quid agatur in taberna,

ubi nummus est pincerna,

hoc est opus ut queratur,

sic quid loquar, audiatur.

Quidam ludunt,

quidam bibunt,

quidam indiscrete vivunt.

Sed in ludo qui morantur,

ex his quidam denudantur,

quidam ibi vestiuntur,

quidam saccis induuntur.

Ibi nullus timet mortem,

sed pro Baccho mittunt sortem:

Primo pro nummata vini

ex hac bibunt libertini:

semel bibunt pro captivis,

post hec bibunt ter pro vivis,

quater pro Christianis cunctis,

quinquies pro fidelibus defunctis

sexies pro sororibus vanis,

septies pro militibus silvanis.

Octies pro fratribus perversis,

nonies pro monachis dispersis,

decies pro navigantibus,

undecies pro discordantibus,

duodecies pro penitentibus,

tredecies pro iter angentibus.

Tam pro papa quam pro rege

bibunt omnes sine lege.

Bibit hera, bibit herus,

bibit miles, bibit clerus,

bibit ille, bibit illa,

bibit servus cum ancilla,

bibit velox, bibit piger,

bibit albus, bibit niger,

bibit constans, bibit vagus,

bibit rudis, bibit magus.

Bibit pauper et egrotus,

bibit exul et ignotus,

bibit puer, bibit canus,

bibit presul et decanus,

bibit soror, bibit frater,

bibit anus, bibit mater,

bibit iste, bibit ille,

bibunt centum, bibunt mille.

Parum sexcente nummate

durant cum immoderate

bibunt omnes sine meta,

quamvis bibant men te leta,

sic nos rodunt omnes gentes

et sic erimus egentes.

Qui nos rodunt confundantur

et cum iustis non scribantur.

Io, io, io! …

III. COUR D’AMOURS

15. AMOR VOLAT UNDIQUE

Amor volat undique,

captus est libidine.

Iuvenes, iuvencule

coniunguntur merito.

Siqua sine socio,

caret omni gaudio,

tenet noctis infima

sub intimo

cordis in custodia:

fit res amarissima.

16. DIES, NOX ET OMNIA

Dies, nox et omnia

michi sunt contraria,

virginum colloquia

me fay planszer,

oy suvenz suspirer,

plu me fay temer.

O sodales, ludite,

vos qui scitis dicite,

michi mesto parcite,

grand ey dolur,

attamen consulite

per voster honur.

Tua pulchra facies,

me fey planszer milies,

pectus habens glacies,

a remender

statim vivus fierem

per un baser.

17. STETIT PUELLA

Stetit puella

rufa tunica;

si quis eam tetigit,

tunica crepuit.

Eia.

Stetit puella,

tamquam rosula;

facie splenduit,

os eius floruit.

Eia.

18. CIRCA MEA PECTORA

Circa mea pectora

multa sunt suspiria

de tua pulchritudine,

que me ledunt misere. Ah!

Manda liet,

manda liet,

min geselle

chumet niet.

Tui lucent oculi

sicut solis radii,

sicut splendor fulguris

lucem donat tenebris.

Ah! Mandaliet, etc.

Vellet deus, vellent dii,

quod mente proposui:

ut eius virginea

reserassem vincula. Ah!

Mandaliet, etc

19. SIE PUER CUM PUELLULA

Sie puer cum puellula

moraretur in cellula,

felix coniunctio.

Amore sucrescente,

pariter e medio

propulso procul tedio,

fit ludus ineffabilis

membris, lacertis, labiis.

20. VENI, VENI, VENIAS

Veni, veni, venias,

ne me mori facias,

hyrca, hyrca, nazaza,

trillirivos!

Pulchra tibi facies,

oculorum acies,

capillorum series,

o quam clara species!

Rosa rubicundior,

lilio candidior,

omnibus formosior,

semper in te glorior!

21. IN TRUTINA

In trutina mentis dubia

fluctuant contraria

lascivus amor et pudicitia.

Sed eligo quod video,

collum iugo prebeo;

ad iugum tamen suave transeo.

22. TEMPUS EST IOCUNDUM

Tempus est iocundum,

o virgines,

modo congaudete

vos iuvenes.

Oh, oh, oh!

totus floreo,

iam amore virginali totus ardeo!

novus, novus novus amor est, quo pereo!

Mea me confortat

promissio,

mea me deportant

negatio.

Oh, oh, oh! etc.

Tempore brumali

vir patiens,

animo vernali

lasciviens.

Oh, oh, oh! etc.

Mea mecum ludit

virginitas,

mea me detrudit

simplicitas.

Oh, oh, oh! etc.

Veni domicella,

cum gaudio,

veni, veni, pulchra,

iam pereo.

Oh, oh, oh! etc.

23. DULCISSIME

Dulcissime, Ah!

totam tibi subdo me!

BLANZIFLOR ET HELENA

24. AVE FORMOSISSIMA

Ave formosissima,

gemma pretiosa,

ave decus virginum,

virgo gloriosa,

ave mundi luminar

ave mundi rosa,

Blanziflor et Helena,

Venus generosa!

FORTUNA IMPERATRIX MUNDI

25. O FORTUNA

Advertisement

No. 1 repeated